- ACUSILAUS
- I.ACUSILAUSAtheniensis Rhetor, Galbâ imperante sese Romam contulit, ibique ludum aperuit, tanto cum successu, ut moriens Atheniensibus decem myriadas aureorum ex foenore partas reliquerit. Suidas.II.ACUSILAUSHistorigraphus Argivus, cuius testimoniô Iosephus utitur, l. 1. Iud. Ant. c. 4. Genealogias quasdam conscripsit, ex aeneis tabulis, quas pater eius domi suae, nescio quid fodiens, invenerat. Suid. Voss. eum de septem sapientibus egisse ait, 1. 4. de Hist. Gr. c. 2. Verum imposuit ei locus Clementis, qui l. 1. Strom. de Acusilas. Οἱ δὲ Α᾿κουσίλαον τὸν Α᾿ργεῖον ἐγκατέλετραν τοῖς ἑπτὰ σοφοῖς, ἄλλοιδὲ φεπεκύδην τὸν Σύρον. E quibus verbis desapientibus scripsisse frustra quis collegerit. Vixit autem πρὸ τȏυ Πελοποννησιακοῦ πολέμου, teste Dionys. Halicarn. de Thucyd. Charactere, sive dicendi genere. Vide Iosium de Script. Hist. Phil. l. 1. c. 3. Nic. Lloydius. Huius vero Acusilai, aliorumque auctoritate, statuir Africanus τῆς Α᾿ττικῆς χρονογραφιας terminum Ogygis diluvium, quod regnante Argis Phoroneô, contigit annis MXX. ante primam Olympiadem, vide Eusebium Praepar. Evang. l. 10. c. 10. et Ioh. Marshamum Προκατασκἐυῇ Can. Chron. qui proin a Phoroneo Thebaidis RegisOgygis συγχρόνω, quem idem Acusilaus vocat Primum hominem, apud Clementem Alex. l. 1. Strom. h. e. antiquissimam Graeciae Regem, ut Anticlides eundem appellat, apud Plinium, rerum Graecarum ducit exordium.III.ACUSILAUSet Damagetus, fratres; victores in Olympicis certaminibus, patrem Diagoram per celebrem conventum gestârunt, in quem et flores coniecerunt Graeci, et beatum propter filios appellârunt. Pausan. l. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.